1 Kings 4

. RAB. Refectio Christi, qui pascitur recta fide et operibus bonis, quae illi quotidie offeruntur ab Ecclesia catholica. ID. Praedicatores Novi Testamenti, qui quasi geminatum Decalogum in se habent, cum Novum et Vetus Testamentum aequaliter praedicant pleni dilectione Dei et proximi. Venatione diversorum animalium sunt qui ex diversis gentibus quotidie retibus Evangelii per spirituales venatores capiuntur, et in pastum Salvatoris rediguntur. . etc. Per quadraginta tempora priscae legis designantur, quam Moses accepturus jejunavit quadraginta diebus, et populus qui ea instruebatur, quadraginta annis in deserto fuit. Hic numerus praesens tempus significat, in quo apostolica doctrina Novi Testamenti populum nutrit. . etc. Ne quid desit in domo regis, ordo praedicatorum scribendo et loquendo laborat, ut in mensa Domini abundet, unde nutrientur fideles. . Constat neque carmina neque disputationes Salomonis hodie esse. Propter quinque sensus, quos, qui in diversis virtutibus bene regit, beatus est, et per eos quasi carmina quinque millia Domino canit. RAB. Hyssopus, herba humilis et saxo haerens, etc., usque ad tunc enim cedrum, id est, arrogantiam saeculi inclinavit usque ad humilitatem hyssopi, id est, usque ad stultitiam crucis. ID. Hebr. 4.. Disputat autem, cum singulorum rationem nobis proponit in Scripturis suis, manifestatque sacramenta, quae fuerunt abscondita a saeculis et generationibus, ut consideremus beatitudinem angelorum, utilitatem hominum, astutiam daemonum, et, reprobantes quod malum est, sectemur quod bonum est. .
Copyright information for VulgGlossa